monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 23
Archiepiscopus vero cum in praefatis sanctorum memoriis triduo pernoctasset, die proxima post Ascensionem versus Veziliacum properabat, ut ibi in die Pentecostes in regem et suos anathematis sententiam daret: sed nutu divino contigit, ut dum esset in Ecclesia Reginensi, VI feria iam dictam praecedente solemnitatem, nuntiatum est ei certissime et verissime quod rex Anglorum gravissima laborabat infirmitate, ut ad colloquium regis Francorum, quod multo desiderio, et magnis muneribus expetierat, accedere non potuerit, sed miserit excusatores Ricardum Pictaviensem et Ricardum de Humaz, qui causam hanc absentiae eius praestito iuramento volebant astruere.